TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Mire tamen secundum Lucam, secundoprimum, non primosecundum sabbatum dixit: δευτερόπρωτον enim scriptum est. Praeferri enim debuit quod praecellit. Secundum ideo, quia primum ante ex Lege praecessit, in quo etiam poena praescripta est (Exod. XXXI, 14), si quis operetur: primum autem ideo, quia sabbatum illud ex Lege solutum est, quod erat primum; et hoc primum factum est, quod secundo est constitutum. Nam et cum operari sabbato liceat, et operantis nulla sit poena; sabbati utique ex Lege cuius vis soluta est, nec nomen haerebat: sed tamen fuerit illud primum ordine, hoc primum munere; nec ideo minus hoc, quia secundum; nam et Adam primus, nec comparandus secundo Adam: Primus enim Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. . . . . Et primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (I Cor. XV, 45 et 47). Praelatus utique secundus primo; ille enim causa mortis, hic vitae. Sic et secundoprimum sabbatum dicitur; secundum iuxta numerum, primum iuxta operationis gratiam; melius est enim sabbatum quo impunitas datur, quam quo poena praescribitur. Prima Lex, secundum Evangelium; inferior tamen formido quam gratia. Aut forte et primum hic in praedestinatione consilii, et secundum in sanctione decreti.