Quomodo autem ille observator Legis atque defensor panes et ipse manducavit, et dedit iis qui secum erant, quos non licebat manducare nisi tantummodo sacerdotibus; nisi ut per illam demonstraret figuram, sacerdotalem cibum ad usum transiturum esse populorum? Sive quod omnes vitam sacerdotalem debemus imitari: sive quia omnes filii Ecclesiae sacerdotes sunt; ungimur enim in sacerdotium sanctum, offerentes nosmetipsos Deo hostias spiritales. .