TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 3.) Bene autem Dominus in Lege typum futuri hoc quoque demonstrat loco, et defensores Legis arguit nescire quae Legis sunt, exemplum afferens quod David, cum esuriret ipse cum sociis, intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit iis qui cum ipso erant (I Reg. XXI, 1 et seq.). Magnum et vere exemplum Propheticum, quo primum non inania Legis, sed solida utilitatis nobis sequenda produntur. Deinde quia David cum sociis fugiens a facie regis Saul hic praefiguratus in Lege Christus est, qui cum apostolis principem mundi lateret.