TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Offerre autem iuxta Legem se praecipitur sacerdoti, non ut alium deferat: sed ut se ipsum Deo offerat spiritale sacrificium; ut actus praeteriti colluvione detersa, per cognitionem fidei et sapientiae disciplinam placitura Deo hostia consecretur: Omnis enim victima sale salietur (Marc. IX, 49). Unde et Paulus ait: Obsecro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam acceptabilem, placentem Deo (Rom. XII, 1).