TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Simul illud mirabile, quod eo sanavit genere quo fuerat obsecratus. Si vis, potes me mundare. Volo, inquit, mundare. Habes voluntatem, habes etiam pietatis effectum. Et extendens manum, tetigit illum (Levit. XIII, 3). Lex tangi leprosos prohibet: sed qui dominus Legis est, non obsequitur Legi, sed Legem facit. Non ergo tetigit, quia sine tactu mundare non poterat: sed ut probaret quia subiectus non erat Legi, nec contagium timebat, ut homines: sed quia contaminari non poterat, qui alios liberabat: simul e contrario lepra tactu Domini fugaretur, quae solebat contaminare tangentem.