Ergo sanctus Matthaeus praemiis ad virtutem et fidem populos provocavit: hic etiam a criminibus atque peccatis futurorum suppliciorum denuntiatione deterruit, qui non otiose plurimorum factorum coelestium enumeratione progressus, ad benedictionum locum serius venit; ut populos divinorum miraculis roboratos, ultra Legis tramitem virtutum progredi vestigiis edoceret. Fuerit cavendum illic, ubi adhuc infirmae plebis corda nutabant: hic tubae clangore excitanda virtus fuit. Docet hoc libri huius, quae in prooemiis, et quae in processu sermonis aperitur oratio. Illic qui infirmi sunt, adhuc quodam Legis lacte potantur, et ideo per Legis tramitem ducuntur ad gratiam: audiunt quae Legis sunt, ut ultra Legem, Legem sequendo procedant: hic Ecclesia fundatior non lacte imbuitur, sed cibo vescitur; cibus enim validior est charitas. Denique inter tria maxima, fidem, spem, charitatem, maior est charitas. .