TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 27.) Ordinatur igitur charitas, cum dicitur: Diligite inimicos vestros; ut compleatur illud Ecclesiae, quod ante iam dictum est: Ordinate in me charitatem (Cant. II, 4); Ordinatur enim charitas, cum charitatis praecepta formantur. Vide quam ab altioribus coeperit, et Legem post benedictionis Evangelicae terga reiecerit. Lex vicissitudinem imperat ultionis (Exod. XXI, 24); Evangelium inimicitiis charitatem, benignitatem odiis, vota maledictis, subsidia persequentibus, patientiam esurientibus et gratiam remunerationis impertit. Quanto athleta perfectior, qui non sentit iniuriam! .