TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 31.) Et ne videatur Dominus Legem dissolvere, in beneficiis vicem servat, quam negligit in iniuriis. Sed tamen dicendo: Prout vultis ut faciant vobis homines, facite et vos illis similiter, vicissitudo ipsa cumulatior est, quando votis actus aequatur. Nescit enim virtus mensuram gratiae: nec contenta referre quod acceperit, vult cumulare quod sumpsit: ne inferior sit beneficio, licet aequetur officio. Non enim cumulo tantum, sed ordine et tempore beneficia pensantur; cum in beneficio pari prior sit, qui prior coepit; beneficus enim est qui gratiam coeperit, debitor qui retulerit. Aliud itaque beneficium est beneficii principatus; nam si qui pecuniam reddidit, non solvit gratiam, manetque debitor gratiae, etsi iam non sit pecuniae: cur gratiam referendo putamus posse vacuari, cuius relatio acceptae magis est testimonium, quam absolutae? .