TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 14.) Ostendere autem se sacerdoti iubetur, et offerre pro emundatione sua; ut dum offert se sacerdoti, intelligeret sacerdos non Legis ordine, sed Dei gratia supra Legem esse curatum: et dum mundato iubet offerre sacrificium secundum praeceptum Moysi, ostenderet Dominus quia Legem non solveret, sed impleret: qui secundum Legem gradiens, supra Legem sanare eos quos remedia Legis non sanaverant, videretur. Et bene addidit: Sicut praecepit Moyses; Lex enim spiritalis est (Rom. VII, 14); ideoque videtur sacrificium spiritale mandasse.