(PL 15 1658C) Cap. VII (Cap. VII. - Vers. 1.) Pulchre autem ubi praecepta complevit, suorum praeceptorum formam exsequi docet; nam statim gentilis centurionis servus Domino curandus offertur, in quo populus nationum, qui mundanae servitutis vinculis tenebatur aeger lethalibus passionibus, beneficio Domini sanandus exprimitur. Quod autem moriturum dixit, in eo Evangelista non fefellit; moriturus enim erat, nisi fuisset sanatus a Christo. Implevit igitur praeceptum charitate coelesti, qui sic dilexit inimicos; ut morti eriperet, atque ad perpetuae spem salutis adscisceret.