TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 6.) Quantum autem divinae humilitatis insigne, ut coeli Dominus nequaquam dedignaretur centurionis servulum visitare! Elucet fides in operibus, sed plus operatur humanitas in affectibus. Quod utique non ideo faciebat, quia absens curare non poterat: sed ut formam tibi daret imitandae humilitatis, qua iuxta humilioribus doceret ac superioribus deferendum. Denique alibi regulo dicit: Vade, filius tuus vivit (Ioan. IV, 50); ut scias et potentiam divinitatis, et humilitatis gratiam. Ibi noluit pergere, ne in reguli filio videretur magis divitiis detulisse: hic ipse perrexit, ne videretur in centurionis famulo conditionem despexisse servilem; omnes enim, servus et liber, in Christo unum sumus.