TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Itaque si intellectus simplicis forma compugnat, spiritalem quaeramus figuram. Et quia supra iam diximus (in Luc. c. III) in Ioanne typum esse Legis, quae praenuntia fuit Christi: recte Lex quae pectoribus perfidorum, tamquam aeterna carceribus luce vacuatis, corporaliter tenebatur inclusa, quam viscera fecunda poenarum, et fores amentiae coercerent, plenum exitum testimonii Dominicae dispensationis sine Evangelii nequit astipulatione perferre. Prophetavit quidem Lex in Exodo baptismatis gratiam per nubem et mare: spiritalem in agno praenuntiavit escam (Exod. XII, 3): fontem perennem designavit in petra (Exod. XVII, 6): remissionem peccatorum in Levitico revelavit (Levit. XXV, 10): regnum coelorum annuntiavit in psalmis: terram repromissionis in Iesu Nave manifestissime declaravit.