Haec omnia cum Ioannis quoque congruunt testimonio: sed tamen tyrannicis mundi istius potestatibus quominus lucem Dominicae resurrectionis effunderet, inclusa cohibetur. Mittit ergo discipulos suos ad Christum Ioannes, ut supplementum scientiae consequantur; quia plenitudo Legis Christus est: ut quoniam nutant plerumque dicta sine factis, et fides plenior gestorum testificationibus, quam verborum sponsionibus exhibetur, quae tunc in pectoribus Iudaeorum velut obserata Lege nutabat, ipso spectaculo Dominicae crucis, et pleno resurrectionis testimonio panderetur.