TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Et fortasse isti discipuli sunt duo populi, quorum unus ex Iudaeis credidit, alter ex gentibus, qui ideo credidit, quia audivit. Voluerunt ergo isti videre propter illud: Vestri autem beati oculi qui vident, et aures vestrae quae audiunt (Matth. XIII, 16). Sed etiam nos vidimus in Ioanne: oculis nostris perspeximus in apostolis: et manibus nostris perscrutati sumus in Thomae digitis. Quod enim erat ab initio, quod audivimus, et quod vidimus, oculis nostris perspeximus, et manus nostrae scrutatae sunt de Verbo vitae, et vita apparuit (I Ioan. I, 1 et 2). Quando apparuit? Quando vidimus. Non sic apparebat antequam videretur. Gratias ergo Domino, qui crucifixus est pro fide nostra, crucifixus est pro cupiditatibus nostris. Mens mea in illo crucifixa est.