TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed non statim per crucem possunt aliqui credere salutem mundo refusam. Astrue ergo per historias Graecorum hoc fuisse possibile, sicut interdum etiam Apostolus suadet incredulis (Act. XVII, 28): nec versus poeticos refugit, ut fabulas destruat poetarum. Si enim revocetur in memoriam quod legiones saepe et magnos populos, oblatis aliquorum mortibus, historiae Graecorum asserant liberatos: si recordetur quod imperatoris filia propter Graecorum exercitus transferendos ad sacrificium sit vocata: si nostrum illud consideremus, quia Sanguis taurorum et hircorum, et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad carnem emundandam (Hebr. IX, 13), sicut ad Hebraeos scriptum est: si pestilentia regionum aliquibus hominum contracta peccatis, unius alicuius morte asseritur esse resoluta; quod aut ratione praevaluit, aut dispositione convaluit, quo facilius in crucem Domini crederetur: proclive erit ut qui sua negare non possunt, nostra confirment.