Sed quoniam nullus hominum tantus esse potuit, qui totius peccata tolleret mundi, neque Enoch, neque Abraham, neque Isaac qui licet morti se obtulerit, servatus tamen est (Gen. XXII, 9); quia omnia non poterat abolere peccata, (quis enim tantus homo, in quo omnium peccata morerentur? ) idcirco non unus e plebe, non unus e numero, sed Filius Dei a Deo Patre electus est, qui cum supra omnes esset, pro omnibus se posset offerre: quem mori oportuit, ut cum esset fortior morte, alios liberaret, Factus . . . . inter mortuos sine adiutorio liber (Psal. LXXXVII, 6), sine adiumento scilicet hominis, aut alicuius creaturae, liber a morte. Et bene liber, qui servitutem cupiditatum repulit, mortis vincla nescivit.