TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Venit ergo Dominus Iesus in domum Simonis leprosi. Apparet oeconomia, quod leprosum non refugit, non vitat immundum, ut maculas humani corporis possit abolere. Domus autem leprosi erat in Bethania, quae per interpretationem domus obeditionis dicitur. Omnis igitur locus Bethania, portio autem totius loci domus Simonis. Nonne tibi videtur Bethania mundus hic esse, in quo servitii obedientis debemus obsequium, domus autem Simonis leprosi terra esse, quae mundi portio est? Princeps autem saeculi huius quidam leprosus est Simon. Ergo Dominus Iesus Christus ex illis superioribus locis venit in hunc mundum, et descendit in terram. Non erat in hoc mundo, sed obediente pietate, missus est in hunc mundum. Ipse dicit: Sicut misisti me in hunc mundum (Ioan. VI, 57). Audivit ergo mulier ista venisse Christum, intravit in domum Simonis; neque enim sanari potuisset haec mulier, nisi Christus venisset in terram. Et fortasse ideo etiam ipsa ingreditur domum Simonis, quod speciem cuiusdam habeat superioris animae scilicet, vel Ecclesiae, quae descendit in terram, ut bono odore sibi populum congregaret.