(Vers. 38.) Hanc ergo mulierem inducit sanctus Matthaeus supra caput Christi effundentem unguentum (Matth. XXVI, 7): et ideo forte noluit dicere peccatricem, nam peccatrix secundum Lucam supra Christi pedes effudit unguentum. Potest ergo non eadem esse, ne sibi contrarium evangelistae dixisse videantur. Potest etiam quaestio meriti et temporis diversitate dissolvi, ut adhuc illa peccatrix sit, iam ista perfectior. Etsi enim personam non mutet Ecclesia, vel anima; tamen mutat profectum. Itaque si constituas animam fideliter appropinquantem Deo, non peccatis turpibus et obscoenis, sed pie servientem Dei Verbo, habentem immaculatae fiduciam castitatis, advertis quod ad ipsum Christi ascendit caput ( caput autem Christi (I Cor. XI, 3) Deus est ) et odorem meritorum spargit suorum: Christi enim bonus odor sumus Deo (II Cor. II, 15). Deum quippe honorat bonum fragrans odorem vita iustorum.