TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo secundum dicta Domini, In quo sunt thesauri sapientiae et scientiae absconditi (Coloss. II, 3), quos nemo potuit praevidere, operari me oportet in sepulturam eius; ut caro eius requievisse, non corruptionem vidisse credatur: et mors corporis eius ita domum nostram odore sui compleat, ut credamus quia in manus Patris commendavit spiritum suum, et a morte sequestrata divinitas corporalium non subiit consortium passionum. .