TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Intellige quemadmodum corpus filii unguentum oleat. Corpus illud est quod exutum est, non quod amissum est. Corpus eius traditiones sunt Scripturarum. Corpus eius Ecclesia est. Corporis eius odor sumus; et ideo decet ut mortem corporis eius ornemus. Etsi nostros illa non requirat ornatus, sed requirunt pauperes. Ornabo corpus eius, si fiam sermonum eius praedicator, et possim gentibus crucis aperire mysterium. Ornavit ille qui dixit: Quia praedicamus Christum crucifixum, Iudaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam: ipsis vero vocatis Iudaeis atque Graecis, Christum Dei virtutem, et Dei sapientiam (I Cor. I, 23 et 24). Ornatur crux, cum id quod per imperitiam stultum putatur, per Evangelium sapientius aestimatur; ut possimus docere quemadmodum virtus adversaria per crucem Domini destruatur. Misi in Domini corpus unguentum, spirare incipit quod mortuum putabatur.