Ex hac ergo muliere intelligimus illud Apostolicum quid sit: Superabundavit peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20). Nam si in ista muliere non superabundasset peccatum, non superabundasset gratia; agnovit enim peccatum, et detulit gratiam. Et ideo Lex necessaria; per Legem enim peccatum agnovi. Si Lex non fuisset, peccatum lateret. Agnoscendo peccatum, veniam peto. Per Legem ergo genera peccatorum, praevaricationis quoque crimen agnosco, curro ad poenitentiam, gratiam consequor. Lex ergo auctor est boni, quae mittit ad gratiam. (PL 15 1678A) Cap. VIII (Cap. VIII. - Vers. 21.) Mater et fratres mei hi sunt, qui verbum Dei audiunt, et faciunt. .