TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ideo unusquisque adoriatur emere labore suo, nisuque virtutum alabastrum unguenti, non vile aliquod atque commune, sed pretiosum unguentum alabastri, et unguentum pisticum. Si enim quis fidei congreget flores, et praedicet Iesum Christum crucifixum: in omnem Ecclesiam, quae Christi corpus est, mundo mortua, requiescens Deo, fidei suae transfundit unguentum. Olere incipit tota domus Domini passionem: olere incipit mortem: incipit olere resurrectionem; ut possit unusquisque ex hoc sacrae plebis numero dicere: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi (Galat. VI, 14). Spirat odor, redolet unguentum in corpore, si quis possit (atque utinam ego possim) confidenter loqui: Mihi autem mundus crucifixus est (Ibid.). Non amanti divitias, non amanti honores saeculi, non amanti quae sua sunt, sed quae Iesu Christi: non amanti quae videntur, sed quae non videntur: non cupido vitae, sed ei qui festinat dissolvi, et cum Christo esse, crucifixus est mundus. Hoc est enim crucem tollere, et sequi Christum; ut et nos commoriamur et consepeliamur cum eo; ut unguentum quod ista mulier in sepulturam eius misit, olere possimus. Non mediocre istud unguentum est, quo Christi longe lateque diffunditur nomen. Unde etiam prophetice dictum est: Unguentum exinanitum est nomen tuum (Cant. I, 2). Ideo exinanitum, ut maiore fides odore fragraret.