TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec putet aliquis offendiculum esse pietatis, ubi mandatum Legis impletur: si enim relinquet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una, recte sacramentum hoc in Christo servatur et Ecclesia (Ephes. V, 31 et 32). Et ideo parentes corpori proprio non potuit anteferre. Ergo hic non (ut quidam haeretici tendiculas aucupantur) mater negatur, quae de cruce etiam agnoscitur (Ioan. XIX, 26), sed necessitudini corporali praescriptorum coelestium forma praefertur. Illud quoque intelligere non abhorret, quia per figuram parentum demonstrat Iudaeis, ex quibus est Christus secundum carnem, Ecclesiam quae credidit, praeferendam.