TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Itaque qui se intelligeret propter divinum in terras venisse mysterium, Ecclesiaeque conventum, relictis navem ascendit parentibus. Neque enim quisquam poterat hunc mundum enavigare sine Christo quando eos quoque quibus Dominus adest, tentationum saecularium saepe procella perturbat. Et oeconomia servatur in apostolis, ut advertas sine tentatione neminem posse ex hoc vitae curriculo demigrare, quia exercitium fidei tentatio est.