Ergo confirmavit fidem, refudit tranquillitatem. Ventum cessare praecepit, non aquilonem, non africum: sed illum utique ventum, cui dictum est ab angelo Michaele in epistola Iudae: Imperet tibi Dominus (Iudae IX). Unde etiam sanctus Matthaeus: Imperavit, inquit, vento et mari (Matth. VIII, 26). Atque utinam in nobis flatus eius asperos cohibere dignetur; ut fluctuanti vitae refusa tranquillitas naufragii metum demat! Et si iam non dormiat sui corporis somno, caveamus tamen ne nostri corporis somno nobis dormiat et quiescat.