Et quoniam quae loco superiori perstrinximus, delibasse satis est: nunc quia in libro secundum Matthaeum duos homines in regione Gerasenorum daemoniis afflatos Christo occurrisse cognovimus (Ibid., 28), hic autem sanctus Lucas unum inducit, eumdemque nudum (nudus enim est quicumque tegumentum naturae suae et virtutis amisit), qua ratione evangelistae de numero dissonare videantur, non otiose praetereundum, sed requirendum arbitror. Et quidem licet discordet numerus, tamen concordat mysterium; vir enim iste qui habebat daemonium, populi figura gentilis est, opertus vitiis, nudus errori, pateus crimini. Duo illi quoque similiter figuram populi gentilis accipiunt; quoniam cum tres filios Noe generaverit, Sem, Cham, et Iaphet (Gen. IX, 18); Sem tantum familia in possessionem adscita est Dei. Ex duobus illis diversarum nationum populi pullularunt, quorum alter maledictus, quod nudatum patrem non texerat; benedictus alter, quod aversus licet, ne confusionem nudati parentis hauriret, duce tamen patrem pietate texisset, et fraterni maledictum seminis eluisset. (Vers. 27.) Qui multis, inquit, temporibus agebatur. .