(Vers. 30-33.) Non enim uno daemonio, sed totius legionis laborabat incursu; quae cum Dominum vidisset, cognovissetque praescia Dominici adventus tempore in abyssos se esse trudendam, coepit orare ut introeundi in porcos acciperet facultatem. Et primum clementiam Domini debemus advertere, quod nullum prius ipse condemnat, sed unusquisque sibi auctor est poenae. Non mittuntur in porcos daemones, sed ipsi petunt; quia coelestis luminis claritatem sustinere non poterant; ut qui oculos dolent, radium solis ferre non possunt; sed tenebrosa eligunt, et splendentia derelinquunt. Fugiant ergo daemones splendorem lucis aeternae, et ante tempus debita sibi tormenta formident, non praedivinantes quae futura sunt, sed quae prophetata sunt recordantes; dixit enim Zacharias: Et erit in illa die, disperdet Dominus nomina idolorum de terra, et non erit ulterius memoria eorum . . . . . et spiritum immundum exuram de terra (Zach. XIII, 2). Docemur ergo quod non semper manebunt; ne malitia eorum in hominibus possit esse perpetua. Nunc igitur illam metuentes poenam, aiunt: Venisti . . . . . perdere nos (Matth. VIII, 29). Sed quia adhuc esse desiderant, iam ab hominibus recedentes, propter quos poenam sciunt sibi esse subeundam, petunt in porcos mitti.