TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ut pote qui a diluvio usque ad adventum Domini vexabatur, furore dementi rumpens vincula naturae. Necimmerito etiam sanctus Matthaeus in monumentis illos habitasse significavit (Matth. VIII, 28), siquidem talium animae in quibusdam habitare videntur tumulis sepulcrorum? Quid enim aliud sunt corpora perfidorum, nisi quaedam defunctorum sepulcra, in quibus Dei verba non habitant? Agebatur ergo in loca deserta, spiritalium scilicet infecunda virtutum; profugus a Lege, discretus a prophetis, remotus a gratia.