TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Videres incomprehensibili quodam rigatu inter dividentium manus, quas non fregerant, fructificare particulas, et intacta frangentium digitis sponte sua fragmenta subrepere. Qui haec legit, quemadmodum iuges aquarum miretur meatus, et liquidis fontibus stupeat continuos fluere successus: quando etiam panis exundat, et naturae solidioris rigatus exuberat? Haec igitur facta sunt, ut illa quoque quae non cernimus, cerneremus. His evidenter illorum quoque designavit auctorem, et totius naturae creatorem materialis existere, quae non (ut philosophi volunt) reperta, sed facta, gignendis omnibus rebus successus defluos subministrat.