TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Hoc quidem mirum, quidquid de fluminibus haurias, signo dispendii non notari: quidquid de fontibus auferas, usurario quodam reparari meatu. Sed et fluminibus si nihil decedere, nihil tamen videatur accedere: et fontibus ut cumulata fluenta cernuntur, ita dum minuuntur fluenta, produntur. At vero hic panis quem frangit Iesus, mystice quidem Dei verbum est, et sermo de Christo, qui dum dividitur, augetur; de paucis enim sermonibus, omnibus populis redundantem alimoniam ministravit. Dedit sermones nobis velut panes, qui in nostro dum libantur ore, geminantur. Visibiliter quoque panis iste incredibili ratione dum frangitur, dum dividitur, dum editur, sine ulla dispendii comprehensione cumulatur.