TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec dubites vel quod in manibus ministrantium, vel in ore edentium crescat; quando ubique nostri operis testimonium ad firmamentum credulitatis adsciscitur. Sic in nuptiis ex fontibus vina, ministris operantibus, colorantur, et ipsi qui impleverant hydrias aqua, vinum quod non detulerant, hauriebant (Ioan. II, 5 et seq.). Comprehende, si potes, tanta rerum miracula. Hic edentibus populis crescunt suis fragmenta dispendiis, et de quinque panibus maiores reliquiae quam summa est, colliguntur: illic in alienam speciem vertuntur elementa, nec suos patitur natura defectus, nec suos agnoscit ortus, usu tamen proprio recognoscit. Quin etiam melior est mutati vini natura quam nati; quia in arbitrio Creatoris est, et quos usus velit assignare naturis, et quas naturas impartire gignendis. Vide quantis operibus opus astruat: dum aquam minister infundit, odor transfusus inebriat, color mutatus informat, fidem quoque sapor haustus accumulat.