Nec otiose quae turbae supersunt, a discipulis colliguntur; quia ea quae divina sunt, apud electos facilius possis quam apud populos reperire. Utinam mihi contingat audire: Collige quae supersunt! Si audiero et fecero, habebo multa quae turbae, habebo multa quae pueri et mulieres edere nequiverunt. Beatus ille qui potest colligere quae etiam doctis supersunt. .