TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Videamus quomodo colligat. Dixit Lex: Non maechaberis (Exod. XX, 14). Fregit hunc panem Christus, divisit hoc verbum, non aliunde adiiciens, sed de suo partiens: Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum, iam maechatus est eam (Matth. V, 28). Habes fragmentum de suo. Addidit: Si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum (Ibid., 29). Habes aliud. Et si dextera tua scandalizat te, abscinde eam (Ibid., 30); et, Qui dimissam a viro ducit, maechatur (Luc., XVI, 19). Vides ex uno quam multa fragmenta. Moyses dicit quod Abraham duos filios habuit, unum de ancilla, et unum de libera (Galat. IV, 22). Paulus dixit: Haec sunt duo Testamenta (Ibid., 24). Divisit hoc verbum, et invenit mysterium. Beatus ergo qui colligit, quae dividit Christus. .