TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Qua ratione autem cophinos duodecim Christus implevit, nisi ut illud populi Iudaici solveret: Quia manus eius in cophino servierunt (Psal. LXXX, 7): hoc est, populus qui ante lutum in cophinis colligebat, hic iam per crucem Christi vitae coelestis operatur alimoniam; et eo fidei cibum congerit, ubi erat ante coenum gentilis perfidiae. Nec paucorum hoc munus? sed omnium est. Nam per duodecim cophinos tamquam tribuum singularum fidei firmamentum redundat: Panis enim confirmat cor hominis (Psal. CIII, 16). . (Vers. 20.) Dixit autem illis: Vos quem me esse dicitis? Respondit Simon Petrus, Christum Dei.