TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Bonus quidem sermo atque moralis, quod ad fidem divinae nos misericordiae conferendae, vel iuxta litteram, quia ad staturam corporis nostri (Vers. 25), vel spiritaliter, quia supra mensuram staturae nostrae sine Dei favore nihil valemus adiungere, comparatione floris et feni sermo Dominicus provocavit. Quid enim tam morale ad persuasionem, quam cum videas quod etiam quae sunt irrationabilia, sic Dei prospicientia vestiuntur; ut nullo usu vel ad gratiam egeant, vel ornatum; multo magis credas rationabilem hominem, si omnem sui usum in Deo collocet, nec studio mutandi violet fidem, numquam egere posse; eo quod iure praesumpserit de favore divino? .