Sed tamen ut etiam altius ista pendamus; quia non otiosum videtur quod flos vel homini confertur, vel certe plus quam hominibus in Salomone praefertur, qui tantum meruit ut vel in specie templum Deo conderet, vel in mysterio Christi Ecclesiam figuraret; non alienum videtur ut per claritatem coloris, angelorum coelestium gloriam putemus expressam, qui vere mundi istius flores sunt; quando eorum claritatibus mundus ornatur, et bonum odorem sanctificationis aspirant. Quorum praesidio fulti possumus dicere: Bonus odor Christi sumus Deo in iis qui salvi fiunt (II Cor. II, 15); qui nulla sollicitudine praepediti, nullo usu laboris exercitati, divinae in se liberalitatis gratiam, et coelestis servant dona naturae. Unde bene et hic vestitus gloria sua Salomon, et alibi coopertus ostenditur (Matth. VI, 29), quod infirmitatem corporeae naturae veluti virtute quadam mentis adopertam operum gloria vestiebat. Angeli vero quorum natura divinior expers manet iniuriae corporalis recte, licet maximo viro, consideratione tamen nostrae iniuriae praeferuntur. Ergo quoniam per resurrectionem erunt homines sicut angeli in coelis, nos quoque exemplo Angelorum gloriae coelestis augmentum Dominus, qui et illis eam tribuit, sperare praecepit, quoad absorbeatur hoc mortale a vita: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam, et mortale hoc induere immortalitatem (I Cor. XV, 53).