TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Illud quoque advertendum est, quia non in asperitatibus montium, incultisque sylvarum lilia, sed in hortorum amoenitate generantur. Sunt enim horti quidam diversarum pomiferi virtutum, iuxta quod scriptum est: Hortus clausus, soror mea sponsa, hortus clausus, fons signatus (Cant. IV, 12); eo quod ubi integritas, ubi castitas, ubi religio, ubi fida silentia secretorum, ubi claritas Angelorum est, illic confessorum violae, lilia virginum, rosae martyrum sunt. Nec incongruum quisquam putet quod angelis lilia comparentur, cum lilium se Christus ipse memoraverit dicens: Ego flos campi, et lilium convallium (Cant. II, 1). Et bene lilium Christus; quia ubi martyrum sanguis, ibi Christus, qui est flos sublimis, immaculatus, innoxius; in quo non spinarum offendat asperitas, sed gratia circumfusa clarescat. Sunt enim spinae rosarum, quia tormenta sunt martyrum. Non habet spinas inoffensa divinitas, quae tormenta non sensit.