TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo si lilia vel angeli supra hominum gloriam vestiuntur, nec in nobis misericordiam Dei desperare debemus, quibus per resurrectionis gratiam Dominus similem angelorum speciem pollicetur (Matth. XXII, 30). Quo loco etiam illam videtur perstringere quaestionem, quam etiam Apostolus non omisit; quia gentes huius mundi quaerunt, quomodo resurgant mortui, et quali corpore veniant (I Cor. XV, 35).