TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed quia exiguus est profectus, et parva meritorum gratia, supplicii metu ab errore revocari, maiorque praerogativa charitatis et amoris est, Dominus ad promerendam sui gratiam studia nostra acuit, et acquirendae cupiditate divinitatis inflammat dicens: Ignem veni mittere in terram. Non utique illum ignem consumptorem bonorum, sed bonae voluntatis auctorem, qui aurea Dominicae domus vasa meliorat, fenum vero consumit et stipulam, ac saecularia omnia mundi voluptate concreta, perituraeque opus carnis exurit ignis ille divinus, qui flammigerabat in ossibus prophetarum, sicut sanctus Hieremias dicit: Quia factus est sicut ignis ardens, flammigerans in ossibus meis (Ierem. II, 9). Est enim ignis Domini, de quo dictum est: Ignis ante eum ardebit (Psal. XCVI, 3). Est et idem Dominus ignis, sicut ipse dixit: Ego sum ignis ardens, et non consumens (Exod. III). Ignis enim Domini lumen aeternum est. Quo igni illae accenduntur lucernae, de quibus supra dixit: Sint autem lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes. Et ideo quia nox est dies huius vitae, lucerna est necessaria. Hunc ignem in se etiam Amaon et Cleophas a Domino missum esse testantur dicentes: Nonne cor nostrum ardens erat in via, cum aperiret nobis Scripturas (Luc. XXIV, 32)? Evidenter itaque docuerunt qualis istius ignis sit operatio, qui secreta cordis illuminat. Ideo fortasse Dominus in igne venturus est; ut resurrectionis tempore vitia universa consumat, suique conspectu desideria compleat singulorum, meritorumque et mysteriorum lumen accendat.