Tanta itaque Domini dignatio est, ut infundendae nobis devotionis, et consummandae perfectionis in nobis, et maturandae pro nobis studium passionis sibi inesse testetur: qui cum in se nihil habuerit quod doleret, nostris tamen angebatur aerumnis, et sub tempore mortis moestitiam praetendebat, quam non ex metu mortis suae, sed ex mora nostrae redemptionis assumpserat, iuxta quod scriptum est: Et quomodo angor usque dum perficiatur? Utique qui usque ad perfectionem angitur, de perfectione securus est. Et ait alibi: Tristis est, inquit, anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI, 38). Non propter mortem, sed usque ad mortem tristis est Dominus; quia eum conditio corporalis affectus, non formido mortis offendit. Nam qui corpus suscepit, omnia debuit subire quae corporis sunt; ut esuriret, sitiret, angeretur, contristaretur: divinitas autem commutari per hos nescit affectus. Simul ostendit quod in certamine passionis mors corporis, absolutio anxietatis, non coacervatio sit doloris. (Vers. 51-53.) Putatis quod pacem veni dare in terram? Non dico vobis, sed separationem. Erunt autem ex hoc quinque in domo una divisi, tres in duos, et duo in tres dividentur. Pater in filium, et filius in patrem dividentur: mater in filiam, et filia in matrem: socrus in nurum suam, et nurus in socrum suam. .