Si duos agnovimus, etiam tres agnoscamus: quod proclive ex illis duobus est intelligere. Tres enim animae in corpore affectiones sunt: una rationabilis, alia concupiscibilis, tertia impetibilis, hoc est, λογιστικὸν, ὀρεκτικὸν, ὀργιστικόν. Non ergo duo in duos: sed duo in tres, et tres in duos dividentur; etenim per adventum Christi homo qui erat irrationabilis rationabilis factus est. Ante eramus similes bestiarum quae rationem nesciunt, eramus carnales, eramus terreni iuxta illam sententiam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19). Venit Dei Filius, misit Spiritum suum in corda nostra; facti sumus filii spirituales.