TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Possumus dicere quia in hac domo sunt alii quinque, id est, odor, tactus, gustus, visus, auditus. Ergo si secundum ea quae audimus aut legimus, separato sensu visus atque auditus, excludamus superfluas corporis voluptates, quae gustu, tactuque, et odore pariuntur, duos in tres dividimus, eo quod mentis habitus vitiorum non capiatur illecebris, sed aemulatione virtutis a lenociniis se voluptatis abducat: et ne fiat omnium una consensio, quae praecipitet in errorem, sed dividendo se separent desideria cordis, et officia virtutis. Aut si quinque sensus accipimus corporales, vitia iam corporis et peccata se separant. Et fortasse quinque sunt quos fratres suos ille in Evangelio dives luxuriosus appellat (Luc. XVI, 28), qui cruciari describitur apud inferos, quibus mandari rogat ut noverint in hoc saeculo delicias abdicandas, ut possint requiem habere post saeculum, studio virtutis.