TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Illud quoque secundum altiorem interpretationem, quia de carne peccatum nascitur, et velut in utero carnis operatur, de quo ait Apostolus: Si autem quod nolo hoc ago, iam non ego illud operor: sed quod habitat in me peccatum (Rom. VII, 20). Cum pro vita mundi huius effusus Domini sanguis aboleverit vitia, in gratiam ex offensione convertitur: Superabundavit enim peccatum, ut superabundaret gratia (Rom. V, 20); fitque ut ex peccato orta poenitentia ad conversionem propositi, et ad cupiditatem gratiae spiritalis impellat. Itaque quod erat mihi ad mortem, hoc erit in salutem. Ergo peccatum irriguo fontis ablutum, ab ea unde generatum est carne secernitur: et dum unusquisque cupit redimere delictum, fit ex serie culpae studium disciplinae.