Concupiscentia quoque rerum malarum, et quidam motus fervidior cupiditatis Dei verbo in appetitum transfunditur divinae charitatis et amoris, atque in eadem natura fit varia disciplina, multoque meliorem quam antea voluptatem sibi mysteriorum coelestium ille corporis atque animae appetitus acquirit. Alitur enim animus cognitione rerum, et comperta futurorum repromissione sublimior, animae opera vetusta fastidit: Animalis enim homo non percipit quae sunt spiritus Dei; stultitia enim illi est (I Cor. II, 14): spiritalis autem diiudicat omnia; ipse autem a nemine diiudicatur. (Vers. 58, 59.) Dum vadis cum adversario tuo ad magistratum, in via da operam liberari ab illo; ne forte condemnet te apud iudicem, et iudex tradat te exactori, et exactor mittat te in carcerem. Dico tibi, non exies inde donec etiam novissimum quadrantem reddas. .