Est et adversarius noster iuxta Matthaeum omnis virtutis usus, et apostolicus et propheticus sermo, qui nos ad asperiora praecepta, et durioris vitae documenta constringit: cui consentire nos convenit, ut eum operibus aemulemur; ne aliqua nostri contumacia ab eo descivisse prodamur. Iuxta Lucam autem nemo nobis magis adversarius quam noster est lapsus, qui nos vitae nostrae accusat indiciis: non quod accusationis ullius iudex futurus quaerat officium, sed quod apud omnium cognitorem noster nos actus accusat, dum ab usu virtutis, apostolicisque praeceptis invenitur alienus.