Et iuxta Matthaeum quidem adversarius est, cum quo minime tibi in hac vita convenisse videatur, qui apud iudicem futurum vivorum atque mortuorum manentis simultatis te crimine persequatur: iuxta Lucam autem est adversarius noster ille praecipue, qui serit illecebras delictorum; ut habeat in supplicio participes, quos habuit in errore consortes: atque ideo socios quaerit ad culpam; ut obnoxios prodat ad poenam. Quem nobis cavendum Petrus apostolus monet dicens: Adversarius vester diabolus tamquam leo rapiens et rugiens quaerit quem devoret (I Petr. V, 8).