TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Specta nunc cultus et animos Iudaeorum, qui quasi primi fructus male feracis Synagogae, grossi labentis similitudine corruerunt; ut mansura supra aevum nostri generis poma succederent. Etenim primus Synagogae populus quasi radice operum infirmus arentium, ubertatem sapientiae naturalis haurire non potuit. Et ideo velut inutilis decidit fructus; ut quasi ex iisdem claviculis arboris fructuosae de pinguedine religionis antiquae novus Ecclesiae populus emergeret. Ergo ille qui erat, esse desiit; ut esse inciperet qui non erat. Primi tamen ex Israel quos naturae validioris ramus extulerat, sub umbra Legis et crucis, in utriusque sinu succo gemino colorati, grossi maturescentis exemplo, pulcherrimorum gratia fructuum caeteris praestiterunt, quibus dicitur: Sedebitis super duodecim thronos, iudicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28).