TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec illud alienum quod Adam atque Eva, primi illi nostri ut generis ita erroris parentes, qui huius arboris texere se foliis (Gen. III, 7), paradisi exsules esse meruerunt: cum Domini deambulantis praesentiam transgressionis suae conscii declinarent; ut significarent futurum quod ultimis temporibus populus Iudaeorum sub Domini Salvatoris adventu, qui eos vocaturus advenit, exutum se virtutibus per diaboli tentamenta cognoscens, et intecta conscientiae probra formidans, a religione devius, praevaricatione confusus, esset a Domino recessurus, verborum fluentium velut foliorum velaminibus adopertus pudenda gestorum. .