Nonnulli tamen ficum istam per allegoriam non Synagogae, sed malitiae improbitatisque figuram putant; hi tamen in nullo distant, nisi quod pro specie genus eligunt. Id autem cavere se dicunt, quia Dominus dixit ad ficum: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum (Matth. XXI, 19); cum utique plurimos ex Iudaeis credidisse, et credituros esse noverimus. Sed qui credit, non Synagogae iam fructus est, sed Ecclesiae: nec ex Synagoga nascitur, qui renascitur in Ecclesia: Sicut enim sunt qui ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; si enim ex nobis essent, nobiscum mansissent (I Ioan. II, 19): sic de iis qui ex Iudaeis credunt, dicimus quia si ex Synagoga essent, in Synagoga manerent: sed propterea exierunt de Synagoga, ut ex Synagoga non fuisse credantur. Deinde pro malitia interveniret aliquis, et diceret excolendam ut fructum afferret; cum ideo venerit Dominus, ut semina improbitatis aboleret (I Ioan. III, 5). (Vers. 10, 11.) Erat autem docens in Synagoga eorum sabbatis. Et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo, et erat inclinata. .