TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quam cito quod de Synagoga diceret indicavit (Matth. XV, 23)! Ad ipsam utique arborem venisse se monstrat, qui in eadem praedicabat. Denique in muliere infirma quasi Ecclesiae figura succedit, quae cum mensuram Legis et resurrectionis impleverit, in illa quiete perpetua in sublime erecta fastigium, inclinationem nostrae infirmitatis sentire non poterit. Nec aliter curari potuisset haec mulier, nisi quia Legem implevit et gratiam: Legem in praeceptis, in lavacro gratiam, per quam mortui saeculo resurgimus Christo; nam in decem verbis, Legis perfectio est: in octavo numero, resurrectionis est plenitudo. Opus ergo sabbati signum futuri est, quod unusquisque Lege perfunctus et gratia, per misericordiam Christi corporeae fragilitatis molestiis exuetur. Et ideo in signo ante per Moysen praemissa est sanctificatio (Exod. XIX, 10); ut esset exercitium futurae sanctificationis, et observantiae spiritualis, a saecularibus operibus abstinendo. Denique et Deus ab operibus mundi quievit (Gen. II, 2), sed non ab operibus, cuius sempiterna et iugis operatio est; sicut Filius ait: Pater meus usque modo operatur, et ego operor (Ioan. V, 17); ut ad similitudinem Dei saecularia nostra opera, non religiosa cessarent.